The Arctic Light

I. 1 Origo imperatoris Hadriani vetustior a Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat, si quidem Hadria hortos maiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitae suae Hadrianus ipse commemoret. 2 Hadriano pater Aelius Hadrianus cognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris, mater Domitia Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Serviano, uxor Sabina, atavus Maryllinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit. 3 Natus est Romae VIIII. kl. Feb. Vespasiano septies et Tito quinquies consulibus. 4 ac decimo aetatis anno patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc, consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et Caelium Atatianum equitem Romanum tutores habuit. 5 imbutusque inpensius Graecis studiis, ingenio eius sic ad ea declinante, ut a nonnullis Graeculus diceretur,

II. 1 quinto decimo anno ad patriam redit ac statim militiam iniit, venando usque ad reprehensionem studiosus. 2 quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus. 3 post haec in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitianis temporibus. 4 ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse, quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse conpererat. 5 Traiano a Nerva adoptato ρεπλίκα breitling ad gratulationem exercitus missus in Germaniam superiorem translatus est. 6 ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit diu detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. 7 fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum, quos Traianus impensius diligebat, + Gallo favente defuit. 8 quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio Vergilianas sortes consuleret,